De Admirandis, Pag. 235
 
Vanini, De Admirandis

/p. 235/ sapientes, ubi servitus aut obedientia.

At quis hominum vel basiliscis, vel apibus,

vel hirundinibus, vel balenis, vel aquilis

constituit rempublicam? Profecto, si feras capit

homo, saepius capitur ab ipsis. Crocodilus

e Nilo sola cauda venatur bibentes

nexibusque implicitos ad se trahit, item

flagellis polypus urinatores. Denique, si interficit

homo, interficitur quoque, si vorat,

voratur. Alex. – Haec autem animalium in homines

rebellio post peccatum evenit. At cum

in illis beatissimis innocentiae Elysijs parentes

nostri felicem degebant vitam, omnia illis obediebant

animalia. O auream aetatem! I. C. –

Ne ingemiscas! Nam et post peccatum oviculae

parent homini et ante peccatum serpens

praed... Alex. – Dictum puto. I. C. – Id ipsum ego

volebam dicere: felicem Adae culpam, quae talem

ac tantum meruit habere Redemptorem!

Non enim animantibus solum nunc imperamus,

sed et Angelos ipsos pro Paedagogis habemus.

Sed, quaeso, haec doctis Sorbonae senibus

relinquamus et nostra, si placet, in philosophicis

exerceamus ingenia. Alex. – Non recuso.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum